201
6 PRAEFATIO
Theophrasticae medicinae principia ad
culum ostendere. Gustastine acerrimum
sal? suauissimum oleum, & balsamum, iu¬
cundissimum liquorem? quae omnia vos
hactenus in rebus quibuscunque creatis la¬
tentia non olfecistis spiritus metallici, in
quibus est medicina, nullo modo possunt
inuestigari, & quid habeant virium & com¬
munionis cum humana natura intelligi,
nisi per ignem. Quemadmodum fumum
mercurij venenum esse naturae humanae,
gnis primus indicauit, nulla speculatione
subtilissima. At tu numquam tractasti car¬
bones, nec minimum balsamum ex vege¬
tabilibus elicere potes. Ergo tu medicinam
metallicam cùm nescias quid ea sit, non
potes coniicere. Itaque iudicas de rebus
gnotis, tanquam caecus de coloribus. Nón¬
ne stultum est scribere contra rem & ean¬
dem primum bene non intelligere? Imò
cùm iam intelligunt Paracelsicae disciplinae
dediti, vos fortiora arma non habere, quàm
ea quae hactenus collegistis, concludant vos
potius confirmare & stabilire medicinam
Paracelsicam quàm refutare. Non enim sa¬
tis est, rem falsam dicere, nisi meliora pro¬
babilioraque in medium adferantur. Hinc
patet vos nimirum alere occultam inscitiam
rerum