201
APOLOGETICA. 11
dicus ille solebat prius expurgato corpore
raso, & calefacto verticis capitis dragmam
vnam eius affundere & tantumdem in mal¬
uatico bibendum exhibere. Itidem de ar¬
gento purissimo pro morbis capitalibus, &
sic de caeteris metallis. Nam debitè praepa¬
rata resoluuntur, quia sunt salia: plura ha¬
bet hic vir medicamina mineralium, quae
nec Galeno nec Hippocrati vnquam fue¬
runt perspecta, sed à Theophrasto Paracel¬
so nostro in lucem eruta, de quo tu titulo
tenus medice, magnéque philosophè, im¬
prudenter scriptitas, putásne omnia impos¬
sibilia prorsus esse aliis, quae praestare nescis
nec potes? vel quae tu diuina tua sagacita¬
te superare nequis? quid dices ad haec, scio
hominem qui intra triduum vel ad sum¬
mum sex dies luem illam veneream sana¬
re potest turpeto suo minerali non illo,
quod fit mediante oleo vitrioli: sed alio lon¬
ge excellentiori, quod ad vos non perue¬
niet, nisi illam pertinaciam deposueritis:
nisíque cessaueritis vulgo & magnatibus
inuisos & suspectos reddere paracelsicos, il¬
lósque fructu laborum iustorum priuare.
Dicitis, quid praestitistis? quid inuenistis?
vnde laudem, vnde fructum spectetis? hoc
ipsum nos à vobis quaerimus? quid vos in¬