201
12 PRAEFATIO.
uenistis quo medicina excultior euasit.
Nos essentias, olea, balsama, salia, in medi¬
cinam introduximus, quę omnia scholę
alchymistarum pepererunt. Et quanta lux
medicinę accesserit ex sola distillatione
legitima omnibus notum est: quanta vti¬
litas inde in aegros redundarit, quotidia¬
na docet experientia. Vos interim si adeò
exhorrescitis laborem, parcite saltem
nostrę famę: sed quid mirum? Nónne
semper ita accidit, vt optimus quisque la¬
bor pessimè excipiatur, & compensetur?
Testis est quisque optimus ad virtutem,
ad ingenuitatem, ad fidelitatem erectus,
qualem saepius mercedem pro sua fideli¬
tate, pro eruta veritate recipiat, sic qui¬
dam, quando nihil amplius possunt, men¬
dicitatem indagatoribus naturae obiiciunt,
vulgíque aures mendaciis speciosissimis
complent, decantantes semper ea, quae
ex abusu & adulterinorum Paracelsico¬
rum [sic] periculosis curis: sequuntur omnia
(ex illorum contemptu) paupertate, indi¬
gnitate, vilitate iudicantes. Atque satis
citò illam despectam, quam sponte sube¬
unt, paupertatem effugient, quò natura
rerum magis magisque in dies innotescat
homnibus, quò insuetae & grauissimorum
mor¬