201
14 PIRAEFATIO
diligis proximum sicut teipsum, vitam ne
sic pro socio profundis? cùm nullo vnquam
tempore (si res vrget auxilium) societate,
conuersatione, consolatione, opitulatione,
magis opus sit, quàm tempore pestis: ô quan¬
tam poenam attraxistis / desertósque ab
micis & cognatis separatos, & quasi in exi¬
lium detrusos derelictis quibus ipsa solitu¬
do, ipso morbo fuit violentior, necquitque
animi dolor, quos morbus non interemit.
Quid est, quaeso amicitia vera & Christiana?
nónne te admisericordiam commouet haec
aegrorum quaerela? Cùm sanus eram, ami¬
cus eras, visitabas me, iuuabas me: quum
langueo, horres & fugis me, ridente mecum
fortuna, ridebas. Iam flenti & anxiè petenti,
consolationem denegas. Quid est visitare?
opitulari? Vos non tantùm non opitulami¬
ni, verùm etiam principibus persuadetis vt
loca & itinera peregrinantibus occludant.
Cùm alacriter deberetis illos malo leuare,
& sponte proficisci, & probare vestram
artem. At peste oriente primi estis, qui tre¬
pidatis, qui horretis, qui desperatis. Vobis
commissi sunt aegroti adeò tanquam filii &
infantes: sedula curatione egentes curare
debebatis (nfirmos tanquam patres filios
curant) non emungere auro. Tunc tibi ar¬
rideret