201
APOLOGETICA. 21
dundat. Sunt enim plerique tam astuti de¬
ceptores, vt simulata experientia in arte
chymica ficta amicitia, & magnis pollici¬
tationibus fraudulenter ab aliis artes ex¬
piscantur, pro suo vendicent, magnaque pe¬
cunia aestiment, & venales circunferant.
Quemadmodum aliquando à me quoque
nebulones elicuere fraudibus libros manu¬
scriptos, illósque ingenti pecuniae summa
vendiderunt: consultum esset rebus publicis &
arti chymiae, vt eiusmodi nebulones à ma¬
gistratu coerceantur & puniantur: ita mi¬
nus hallucinarentur artis discipuli, & breui
ars vera & sincera ex laruis illis sophisma¬
tum emergeret. Quapropter vt habeant à
me, quoque artis studiosi symbolum aliquod
quo clariorem hanc scientiam praestent,
breui (Deo propitio) libros tres de lapide
philosophorum ab autoribus diuersis conscri¬
ptos inlucem edam: quorum primus à nobili
quodam Britanno certis ex caracteribus erutus
est, quo omnia philosophorum enigmata dilu¬
cidè exponuntur, cui adiungam ducentas re¬
gulas certas & inuictas, veréque philosophi¬
cas, quibus errantes & dubitantes de lapi¬
dis materia, confirmabuntur. Secundus est
Iohannes de Rouillachz Pedemontanus, qui
de mercurio philosophorum tractat, &
B iij