201
22 PRAEFATIO
quomodo extrahatur vnà cum epistola Io¬
hannis Pontani eiusdem generis. Certior est
egregius tractatus incerti authoris, qui mul¬
ta dubia de medicina illa benedicta expli¬
cat. Porro, quoniam omnes nationes ple¬
rumque suo idiomate (praesertim Germani)
libros texunt, conscribam ego quoque libros
duos Gallico idiomate in gratiam philoso¬
phiae studiosorum, in quibus multa philoso¬
phabor de multis praeparationibus, multis
specificis medicinalibus per me & alios
probatis, de variis item philosophorum elixiri¬
bus, mercuriorum extractionibus, aquis mer¬
curialibus, multis variisque dissolutionibus:
addámque interpretationes diuersorum cha¬
racterum, quibus antiquorum & recentium
libri conscripti sunt ad artem celandam.
Item cuiusdam alphabeti expositionem si¬
ne qua vix opus intelligi potest, duos item
tractatus: vnum de virtutibus oleorum:
tum vegetabilium, tum metallicorum,
alterum de multorum vegetabilium &
mineralium salibus & proprietatibus, qui¬
bus duos tractatus de mineris philosophi¬
cis annectam, & de faciendis acetis, quòd
si videro studium hoc meum & laborem
artis studiosis probari, breui maiora da¬
bo