201
APOLOGETICA. 23
bo quae multi totis exoptant votis. Inte¬
rim hoc opusculum aequi boníque facite.
Quae verò adhuc egimus, illis tantum di¬
cta sint, qui capitali odiò medicinam spa¬
gyricam prosequuntur, qui nihil rectè &
vtiliter doceri in medicina putant, nisi
quod vetus lyra crepitat, quasi quidem Ga¬
leno plus natura ipsa foret, si omnis medi¬
cae artis doctrina ex ethnicis haurienda est,
& si ij soli artem integrè expoliuerunt, & so¬
lidis argumentis stabiliuerunt, cur ex iis¬
dem non refutatis praestantissimos viros
Theophrasto Paracelso deditos inter quos
est praecipuus magnus ille Petrus, Seueri¬
nus Danus, qui in sua idea inuictum Para¬
celsicae medicinae fundamentum satis pate¬
fecit. Cur non Monarchiae Triadis Doctissimi
Doctoris Physici Gerardi Dorn responde¬
tis? Cur Turneseri clarissimi Medici volu¬
mina, ipsa practica veritate stabilita, non
refellitis? Vobis verò qui Galeni doctrinam
quotidie ad incudem reuocatis, exacto iu¬
dicio perpenditis, Paracelso locum datis, ipsius
praeparationes & practicam agnoscentibus, &
exercentibus congratulor: breui plura con¬
tra aduersarios, quae illos melius morde¬
bunt in publicum exibunt. Interea & opere
B iiij