403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 195
De Calcinatione, tam corporum, quàm spirituum, cum
causis & modis suis. Caput LI.
Post igitur distillationis narrationem, sermo¬
nem nostrum tradamus de calcinatione. Est
ergo calcinatio, rei per ignem puluerisatio,
per priuationem humiditatis partes consoli¬
dantis. Causa inuentionis eius est, ut sulphureitas adusti¬
ua corrumpens & defoedans, per ignem deleatur. Diuersi¬
ficatur uero secundum diuersitatem rerum calcinandarum.
Calcinantur igitur corpora, & calcinantur spiritus,
& res aliae extraneae à natura horum, diuersa tamen
intentione. Quia igitur sunt corpora imperfecta,
duorum scilicet generum, Dura uidelicet, ut Venus
& Mars. Mollia uero, ut Iuppiter & Saturnus, quae
omnia calcinantur. Necesse fuit illa diuersa intentio¬
ne calcinari, generali scilicet, & speciali. Generali atta¬
men una intentione calcinantur. Et est, ut sulphureitas illa
corrumpens & defoedans deleatur per ignem. Sic enim combu¬
ritur omnis ex quacunque re sulphureitas adustiua, quae
sine calcinatione deleri non potest. Quoniam ipsum cor¬
pus solidum est, & propter soliditatem & latitationem occul¬
tatae sulphureitatis in continuitate substantiae argenti ui¬
ui defenditur per illud ab adustione. Ideoque necesse fuit
continuitatem eius separare, ut ignis liberius ad quam¬
cunque minimam eius partem perueniens, sulphureitatem ex
eo comburere possit, & non defendat ipsum continui¬
tas