633
78 EVONYMI
cum olea ex metallicis, ut uitriolo de¬
stillantur, ubi magno igne diuque opus
est, peramplum requiritur. secus enim
propter copiam uaporum in uasis col¬
lectam, ne dissiliant periculum fuerit.
In amplis & largis capitibus aquas &
olea praestantiora fieri creditur quàm
in angustis. Caecum alembicum dicitur
quod naso rostróue, & similiter limbo
caret, praeparationi & rectificationi
seu circulationi, id est perfectioni ido¬
neum. Eiusdem genus alterum cum
limbo est, quo utimur, cum phlegma
ab aliquibus aquis uel oleis in Sole aut
alio loco calido abstrahere uolueri¬
mus, ut dicetur in oleo uitrioli.
Quae corporibus seu corpulentis
uasis non erectis, sed uelut cubantibus
imponuntur capitella limbo caret, suntque
lagenis terreis uulgaribus proxima, Syluius.
Vidi & capitella duo, ut per inferius
per usum materiae portio in superius fer¬
retur, quod cum inferiore clauiculatim
iungebatur, ne inferius lutatum esset au¬
ferendum