633
THESAVRVS. 77
matetia digesta in aliquot minores cu¬
curbitas distribuitur. Alembicum pro
corpore simul & capite accipi puto,
magis propriè tamen pro capite. Ca¬
put enim seu capitellum, ut dixi, est uas
superius, quòd capitis quandam species
prae se ferat, inferioris quod majus &
oblongius est respectu. Idem uas recen¬
tiores campana uocitant, & capellam,
(aliqui metam, in quam per expiratum gut¬
tatim colligitur liquor) alij pileum: no¬
strates galeam [G] ein helm [/G]. Tubus qui ab
lembico oblongus procedit & deorsum
flectitur, nasus, rostrum, & simpliciter ca¬
nalis uocatur: quòd per cauitatem ei¬
us concretae in alembico guttae, quę
mnes in limbo, id est interiore circa
imum alembicum plica, conueniunt, ef¬
fluentes destillent in uas subiectum, quod
uulgò recipiens, receptorium & matellam
nuncupant. Nasus & rostrum à simili fi¬
gura dicunt, quod haec pars non aliter pro¬
mineat quàm à capitibus auium rostrum,
& quadrupedum nasus. Recipiens uas