403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 109
rum, quae à salis acuitate perficitur, est, ut proijciatur su¬
per faciem illorum salis quantitas, post quantitatem saepissi¬
me in fusione sua, & permisceantur agitatione multa per
baculum ferreum, super ignem, quousque per salis mixtio¬
nem in cinerem uertantur. Et postea per eundem modum
perfectionis perficiatur illorum calx, cum suis consideratio¬
nibus. Sed in hoc est etiam differentia in horum duorum cor¬
porum calcinatione. Quia plumbum ex primis calcinatio¬
nis laboribus ad puluerem conuertitur facilius quàm lu¬
piter, non tamen perficitur illius calx facilius quàm louis.
Dependet autem huius causa ex eo, quòd Saturnus hu¬
miditatem magis fixam habeat, quàm Iupiter,
Veneris uero & Martis est idem modus, diuersus
tamen à primis, & illud propter liquefactionis eorum
difficultatem. Et est, ut laminati ponantur ad fortem igni¬
tionem, de cuius intentione non sit fundere. Propter
multam enim terreitatis eorum in illis quantitatem, &
multam sulphureitatis adustiuae & fugientis mensu¬
ram, de facili per hunc modum adducuntur in calcem.
Et illud ideo, quia ex multa terreitate argenti uiui sub¬
stantiae intermixta, turbatur argenti uiui debita conti¬
nuatio. Et ideo porositas in eis causatur, per quam & sul¬
phureitas transiens euolare potest, & ignis ex causa illa
ad eam accedens, comburere, & eam eleuare potest. Per hoc
igitur relinquitur, & partes rariores fieri, & in cinerem
per discontinuitatem raritatis conuerti. Manifesta igi¬
tur experientia huius est,
quia exposita ad ignitio¬
nem