403
108 QUARTA PARS LIB. PRIMI
positione Saturni, post primam eius pulucrisatio¬
nem, ad maiorem ignem, ne illius calx prius redeat
in corpus, quàm perficiatur. quoniam temperantia
ignis indiget, & successione augmenti illius paulatim
cum cautela, quousque in calce firmetur sua, ne de facili
redeat in corpus, ut possit illi maior ignis administra¬
ri, ad suae calcis perfectionem. Similiter ne contingat er¬
rare in Ioue, propter difficilem eius reductionem, ut si
quando posuerit in reductionem calcem eius, eueniat
ei, quòd non reducat, sed inueniat eam prioris disposi¬
tionis aut in uitrum redactam, & aestimet reductionem
eius impossibilem. Dicimus enim, quòd si in louis re¬
ductione magnum non adhibuerit ignem, non redu¬
cet. Si uero magnum, non necessario illum reducere con¬
tingit, sed possibile est illum in uitrificationem reduce¬
re. Et illud ideo, quia lupiter in profundo suae naturae
argenti uiui fugitiuam inclusam habet substantiam.
Quae si longam in igne traxerit moram, fugiet, & cor¬
pus priuatum humiditate relinquet, ita ut potius aptu
ad uitrificationem, quàm ad corporis metallici fusio¬
nem conuerti reperiatur. Omne enim propria priua¬
tum humiditate, nullam nisi uitrificatoriam dat fu¬
sionem. Ideoque necessario relinquitur, ut cum ignis
impetu maxime ueloci, reducere celeriter festinet.
Aliter enim non reducitur. Exercitetur ergo ad illud,
& sciet.
Modus uero calcinationis horum duorum corpo¬
rum