201
38
latri calido & persicariae per gargarismum
sepeliendo postea herbas in sterquilinio.
67 Dentifricium optimum paraui ex
cineribus Rorismarini, dentes flauos deal¬
bat; & gingiuarum tumores quasi subitò sa¬
nat absque sanguine.
68 In tumoribus vuulę gingiuarum, &
faucium, vsus sum oleo vitrioli in aqua per¬
sicariae.
69 In tumoribus scrophularum, & du¬
ris apostematibus mamillarum, vsus sum
leo terebentinae cum visco quercinò comix¬
tis in formam vnguenti.
70 Ingulstadii quidam laborabat pul¬
monum tabe, quem cum extractione radi¬
cis consolidae maioris, in pane curaui.
71 Mulier quaedam quae post puerpe¬
rium, non erat bene purgata à menstruis;
subitò incidit in mentis delirium praeter
ilios grauissimos dolores in pectore, & spi¬
na dorsi, quam cum sola antimonii essentia
curaui.
72 Puella quaedam annorum decem,
posti balnea incidit in apoplexiam, quae flu¬
xus crassorum humorum est inuasa, & par¬
tes capitis in quibus sensus motúsque to¬
tius corporis priuantur, in somno tamen
vehementer stertebat, & toto corpore tre¬
mens