201
39
mens, illam curaui oleo cranei, cum spiritu
vitrioli exhibito cum aqua lauendulae.
73 Infantulum quem lactabat mulier
quaedam, palati & labiorum laborabat pu¬
stulis, quas aphtas appellant, cuius os ablue¬
bam humectabamque lineo panno, hac se¬
quenti aqua intinctorum consolidae maioris
& minoris ana. man. j. vini albi libr.j. semis,
coquantur insimul, quibus adde salis gem
mae vnc. ii. mellis clarificati libr. ii. fiat om¬
nium commixtio.
74 Mulier quaedam cuius menstrua re¬
tenta erant, animo ita perturbata erat, quòd
omnia detestabatur, atque etiam familia¬
rium consortium, curaui illam aperiendo
interiorem venam cubiti, nam venatibiae,
saphena dicta, videri non poterat.
75 Vir quidam annorum sexaginta me¬
lancholici humoris abundantia pustulas
quasdam habebat, crustosasque scabies per
vniuersum corpus, cui hanc applicaui me¬
dicinam quae sic habet, rum. succi plantaginis
semperuiui & solatri ana olei lythargyrii quan¬
tum sufficit, fiat vnguentum quo vniuersum
corpus inunguatur.
76 Quidam distillatione siue oculorum
cataracta laborabat, quem hoc modo cura¬
ui, Rx. Thutiam praeparatam, pone in panno
C iiij