201
40
lineo subtili, deinde intinxi cum vino Cre¬
tico, quo laui saepius oculos, & plures facti
sunt sani.
77 Mulier quaedam post puerperium
dolorem habebat in mamillis simul cum
fissuris, illam curaui abluendo semper cum
vino & mixtione olei saturni, & hoc post¬
quam infantem lactauerat.
78 Puella quaedam grauissimo vomitu
laborauit, ita vt nihil eorum retineret quae
sibi exhibebantur ad comedendum, aut bi¬
bendum: intestina insuper erant mirum in
modum turgida, illam curaui per applica¬
tionem emplastri ex fermento panis, cum
succo mentae.
79 Mulier quaedam, quae tertio mense
post conceptionem timebat abortun, cu¬
raui cum extractione Rhabarbari cum spi¬
ritu tartari, & postea saepius propinando es¬
sentiam melissae cum oleo solis,
80 Gotius quidam distortione ossis tri¬
bus diebus vexabatur, postea intumuit val¬
de, quem tumorem sanaui cum oleo verba¬
sci & prunellae aliàs primulę, cum succo ca¬
momillę & agrimoniae simul cum petroleo
somnibus simul mixtis & calefactis inunge¬
bam locum affectum, & os suo loco restitu¬
tum est: postea ad iuncturam roborandam
vsus