403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 117
suo igne. Et est suus ignis, quem illi augmentando,
fecundum exigentiam suae tollerantiae, illius humidi¬
tatem tollunt, non relicta sibi parte ad fusionem me¬
tallicam sufficiente, qua remota non funditur. Et haec
est causa erroris illorum, qui in lapidem illud coagu¬
lant non fusibilem. Habet similiter partes sulphuris
naturaliter sibi admixtas, quoddam tamen plus, quod
dam uero minus, quod remouere per artificium con¬
tingit esse possibile. Cum igitur sit sulphuris proprie¬
tas, cum argento uiuo rubeum uel citrinum colorem (se¬
cundum mensuram suae quantitatis) creare, eius ablatio¬
ne proprietas argenti uiui erit, albedinem dare per ignem.
Haec igitur est causa uarietatis colorum illius post coa¬
gulationem eius in lapidem. Habet similiter terreita¬
tem sulphuris admixtam, qua quidem infici omnes suas co¬
agulationes necesse est. Et haec est causa erroris illorum,
qui illud in corpus imperfectum coagulant. Ex diuersi¬
tate igitur medicinarum illius coagulationis accidit,
diuersa in coagulatione illius creari corpora, et ex diuer¬
sitate illius similiter quod coagulandum est. Nam si
medicina, uel illud, habuerint sulphur non fixum, ne¬
cesse est corpus molle ex illo creari. Si uero fixum, ne¬
cesse est durum. Et si album, album. Si uero rubeum rube¬
um. Et si remissum ab albo uel rubeo, remissum simili¬
ter necesse est fieri. Et si terreum, imperfectum. Si uero non,
non. Et omne similiter non fixum, liuidum creat, fixum ue¬
ro non, quantum in illo est. Pura uero illius substantia
purum