403
118 QUARTA PARS LIB. PRIMI
purum creat corpus, non pura uero è contra. Accidit autem et
similiter in solo argento uiuo, absque sulphuris commixtio¬
ne, diuersitas eadem propter diuersitatem mundationis.
& praeparationis illius in medicinis. Ideoque contingit ex
parte medicinę diuersitatis illusio, ut quandoque in coagu¬
latione illius plumbum, quandoque uero lupiter, quandoque
autem Venus, & quandoque Mars fiat, quod propter im¬
puritatem accidit. Quandoque uero Sol, quandoque Luna, quod
ex puritate uenire necesse est, & consideratione colorum. Co¬
agulatur igitur ex frequenti illius praecipitatione cum uiolen¬
tia ad ignis asperitatem. Asperitas enim ignis aqueitatem illi¬
us de facili remouet. Hoc enim fit per uas, cuius figura sit
multae longitudinis, in quo inueniat locum refrigerij, ad¬
hęrentiae, & quietis in eius spondilibus, propter suam longi¬
tudinem, & non fugae uiam, quousque iterata uice ad illius fun¬
dum praecipitetur multa caliditate ignitionis, cum reiteratio¬
ne multa, quousque fiat fixum. Coagulatur similiter ex diu¬
turna retentione in suo igne, in uase uitreo, cuius collum sit
multae longitudinis, & in uentre figuram ampullae habeat,
cum continua colli eius apertione, ut per illam possit humidi¬
tas eius euanescere. Coagulatur uero per medicinam illi con¬
uenientem. Et nos illam tibi narrabimus in sequentibus aper¬
tius. Hic uero similiter, ut intentionem nostram super illo
narremus completam, secundum quod per nostrum inuenimus
experimentum. Et est medicina illius, quae maxime illi in
profundo eius adhaeret, & ei per minima commiscetur an¬
te illius fugam. Ex rebus ergo ei conuenientibus, necesse est
illam