403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 119
illam colligere. Sunt autem huiusmodi corpora omnia, & sul¬
phur, & arsenicum. Sed quia non uidemus corporum aliquod
in natura sua illud coagulare, sed ab eis ipsum fugere,
quantumcunque fuerint suae conuenientiae, ideoque consideraui¬
mus, nullum corpus illi in profundo adhaerere. Subtilio¬
ris ergo substantiae & liquidioris fusionis necesse est me¬
dicinam illam esse, quàm ipsa corpora. Ex spiritibus etiam non
uidemus, illis in natura sua manentibus, firmam & stabilem
coagulationem fieri illius, sed fugitiuam, & multae infecti¬
onis. Quod quidem contingit, alterum propter spirituum fu¬
gam, alterum uero ex terreae & adustibilis substantiae illorum
commixtione. Ideoque ex hoc manifeste relinquitur, ex qua¬
cunque re medicina illius eliciatur, ipsam necessario debere
esse subtilissimae, & purissimae substantiae, illi adhęren¬
tis ex natura sua, & facillimae liquefactionis, & tenuissi¬
mae ad modum aquae, & fixae super ignis pugnam. Haec enim
ipsum coagulabit, & in naturam solarem uel lunarem conuer¬
tet. Modos ingeniorum medicinae tibi dedimus, ad quam
per illos paruenire potes, & ipsam sermone sibi proprio de¬
terminauimus. Sollicite igitur ad illam exerciteris, & eam in¬
uenies. Sed ut nos non increpare possis ex eius insufficien¬
tia, dicimus quod ex ipsis corporibus metallicis cum suo sul¬
phure uel arsenico pręparatis, haec medicina elicitur, simi¬
liter ex solo sulphure, uel arsenico praeparatis, & ex solis si¬
militer corporibus elici potest. Ex solo uero uiuo argen¬
to facilius, & propinquius, & perfectius inuenitur. Quoniam
natura propriam naturam amplectitur amicabilius, & ea
gaudet