403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 123
cuius fundus sit terreus, & non uitreus (quia scindere¬
tur in partes) illi artificialiter cum clausura bona con¬
nexus, & per spatulam ferream, uel lapideam, cùm ad
spondilia eius adhaeserit, deijciatur ad ima, caloris con¬
tinue, per alternas uices, quousque figatur.
Fixionis uero modus argenti uiui, est idem cum mo¬
do fixionis sulphuris & arsenici, & non diuersificantur
inter se, nisi in hoc, quòd non possunt sulphur & arseni¬
cum figi, nisi prius eorum partes inflammabiles tenuis¬
simae, subtili diuisionis artificio ab eis separentur, per
hunc ultimum fixionis modum. Argentum uero ui¬
uum hanc considerationem non habet, & ad hoc simili¬
ter temperatiori calore, quàm argentum uiuum indi¬
gent in hoc modo. Similiter diuersificantur, quia in
longiori figuntur tempore, quàm argentum uiuum.
In eo similiter, quoniam altius eleuantur propter suam
tarditatem, quàm argentum uiuum. Ideoque longiori uase
indigent quàm argentum uiuum ad suam fixionem.
Fixio uero marchesitae, magnisiae, & tutiae est, ut
cum post primam illorum sublimationem acquisiue¬
rimus quod ex eis uolumus, abiectis illorum fecibus,
reiteremus super ea sublimationem, totiens conuer¬
tendo quod superius ascendit ad id quod inferius re¬
mansit, ex unoquoque illorum, quousque figantur.
Horum uero descriptio uasorum iam tradita est.
De Cera¬