124
QUARTA
PARS
LIB.
PRIMI
De
Ceratione.
Caput
LV.
Ceratio,
est
durae
rei
non
fusibilis
mollifica¬
tio
ad
liquefactionem.
Ex
hoc
igitur
ma¬
nifestum
est,
quòd
causa
inuentionis
huius
fuit,
ut
quod
ingressionem
ex
priuatione
suae
liquefectionis
non
habebat
in
corpus,
ad
alteratio¬
nem
mollificaretur
ut
flueret,
&
ingressionem
haberet.
Ideo
putauerunt
aliqui,
cerationem
debere
de
oleis
li¬
quidis
&
aquis
fieri.
Sed
erroneum
est
illud,
&
à
princi¬
pijs
huius
magisterij
naturalis
semotum
penitus,
&
ex
manifestis
naturae
operibus
reprobatum.
Naturam
enim
non
uidemus
in
ipsis
corporibus
metallicis
humi¬
ditatem
cito
terminabilem,
imò
diu
durabilem,
ad
illo¬
rum
fusionis
&
mollificationis
necessitatem
posuisse.
Si
enim
talem
illis
posuisset,
relinqueretur
necessario
ut
citissime
scilicet
ignitione
una,
corpora
totaliter
hu¬
miditate
priuari
contingeret.
Quare
ex
illo
sequeretur,
post
unam
ignitionem
corpus
quodlibet
nec
malleari
nec
fundi
posse.
Quamobrem
imitantes
naturae
ope¬
ra
in
quantum
possumus,
necesse
est
nos
modum
natu¬
rae
in
cerando
sequi.
Cerat
autem
ipsa
in
radice
ceratio¬
nis
fusibilium
humiditate,
quae
super
omnes
est
humi¬
ditates,
expectans
ignis
calorem.
Igitur
etiam
nos
con¬
simili
cerare
humiditate
necessario
expedit.
In
nullis
autem
rebus
melius
&
possibilius,
&
propinquius
haec
humiditas
ceratiua
inuenitur,
quàm
in
his,
uidelicet
Sul¬