403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 125
sulphure & arsenico propinque, propinquius autem &
melius in argento uiuo. Horum igitur humiditatem
non uidemus terram illorum relinquere, propter for¬
tem unionem, quàm in opere mixtionis naturae habue¬
runt. In omnibus autem rebus alijs humiditatem ha¬
bentibus, experimento inuenies, eam in resolutione à
terrea sua substantia separari, & post illius separationem
omni humiditate priuari. In spiritibus autem praedi¬
ctis hoc minime contingit. Ideoque non est aliud, per
quod ab illorum in cerando, acceptione excusari pos¬
simus. Modus ergo Cerationis est per illos, ut totiens
super rem cerandam multiplicetur eorum sublimatio,
quousque in illa cum humiditate sua manentes, fusionem
bonam praestent. Hoc autem non fiet ante illorum per¬
fectam mundationem, ab omni re corrumpente. Sed
mihi melius uidetur, ut eorum olea prius figantur, per
oleum tartari, & cùm illis fiat omnis ceratio competens,
& necessaria ad hanc artem,
Finis libri primi Summae perfectio¬
nis Gebri [GR] Περὶ Χημείας [/GR]
Sum¬