201
70
stantia subiecti, perficitur in corpuę spiritua¬
le, fixum mediante igne nostro. Et hoc sapientes.
numquam ignorauerunt: propterea pauci ad ar¬
tem perueniunt, putantes aliquid tali superflui
& immundi. Nunc oportet elicere proprie¬
tates nostri ignis, & an conueniat nostrae ma¬
teriae secundum eum modum, scilicet vt trans¬
mutetur, cùm ignis ille non comburat mate¬
riam, nihil de materia separet: non segreget
partes puras ab impuris (vt dicunt omnes phi¬
losophi: sed totum subiectum in puritatem
conuertit. Non sublimat, sicut Geber suas sub¬
limationes facit similiter & Arnaldus: &
lij de Sublimationibus & distillationibus lo¬
quentes, in breui tempore perfici. Mineralis
est, aequalis est, continuus est, non vaporat
nisi nimiùm excitetur, de sulphure participat:
aliunde sumitur quàm à materia, omnia di¬
ruit, soluit & congelat, similiter & congelat, &
calcinat, & est artificialis ad inueniendum, est
compendium sine sumptu aliquo, saltem paruo,
& ille ignis est cum mediocri ignitione, quia
cum remisso igne totum opus perficitur, simul
omnes debitas sublimationes facit qui Gebrum
legeret, & omnes alios philosophos, si centum
millibus annorum viuerent, non comprehende¬
rent,