403
127
Quòd cognitio perfectionis huius artis, à cogni¬
tione naturae spirituum, & corporum depen¬
deat, & quòd de utrisque copiose uelit tradere.
Caput LVII.
Cognoscere uero non est possibile transmu¬
tationes corporum, uel ipsius argenti uiui,
nisi super mentem artificis deueniat uera
cognitio illorum naturae, secundum suas ra¬
dices. Prius igitur corporum principia notificabimus,
quid scilicet sint secundum causas suas, & quid boni uel
mali in se contineant. Postea uero ipsorum omnium
corporum naturas, cum suis omnibus proprietatibus
monstrabimus, quae uidelicet sint causae corruptionis
illorum, cum suis experientijs comprobantes,
De natura Sulphuris, & Arsenici. Cap. LVIII.
Ergo in primis spirituum naturam, qui ipso¬
rum corporum sunt principia, afferentes
quę sunt uidelicet Sulphur, & eius compar¬
& argentum uiuum. Dicimus quòd Sul¬
phur & arsenicum pinguedo sunt terrae, ut â nobis nar¬
ratum est. Cuius experientiam & manifestam probati¬
onem elicias per illius facilem inflammationem, & faci¬
lem eius liquefactionem, per calidum. Non enim in¬
flammatur, nisi quod oleaginum est, nec liquescit per
calidum facile, nisi quod illius naturam habet. Sulphur
itaque & illius compar, causam corruptionis habent, in¬
flam