403
128 PRIMA PARS LIB. SECVNDI
flammabilem substantiam, & terream feculentiam. Cau¬
sam uero perficientem habent mediam, inter hanc uidelicet
& illam. Est igitur causa corruptionis in illo terreitas.
per hoc, quod neque fusionem, neque ingressionem habet. Et
similiter inflammabilis substantia, quia neque stat, neque
stare facit, & quod nigredinem ex omni genere eius
praestat. Causa igitur perfectionis in illis est mediocris
illarum substantia, quia per illius terreitatem non tur¬
batur ab ingressione, quae per fusionem bonam perfici¬
tur. Et per illius subtilitatem non remouetur eius im¬
pressio de facili propter fugam. Non est autem medi¬
ocris illorum substantia perfectionis causa corporum
uel argenti uiui, nisi figatur. Quae cum non fixa sit, li¬
cet eius impressio non remoueatur de facili, non tamen
stabiliter perpetuatur. Ex his itaque elicitur illius medi¬
ocrem substantiam artificem diuidere, necesse esse. Di¬
uidere autem putauerunt quidam impossibile esse, pro¬
pter fortem illius mixtione. Et illi quidem suis operi¬
bus manifestis aduersi sunt. Nam ipsum sulphur calci¬
nauerunt, licet non multum, quod nullam fusionem nec
inflammationem dedit. Sed illud per diuisionem necesse
est euenisse, quia sulphur in sua naturali commixtione
permanens, necesse est inflammari & comburi. Ergo
per diuisionem diuersarum substantiarum in illo, re¬
linquitur, partem in ipso magis inflammabilem, à par¬
tibus non inflammabilibus seorsum in artificio separa¬
ri. nam si possibile est, per calcinationem ad remotio¬
nem