THESAVRVS.
87
nundare
non
liceat.
Bulcasis
quidem
cucurbitis
plumbeis
utitur
in
rosis
sic¬
cis
destillandis:
quod
forte
concedi
potest
pro
illis
aquis
quae
extra
cor¬
pus
tantùm
usurpari
debebunt.
Sunt
qui
uasa
ex
puro
&
optimo
ferro
para¬
ta
non
uituperent,
quod
nulla
praua
quali¬
tas
inde,
ut
aiunt,
in
materiam
aut
li¬
quores
redundet:
&
metallica
quaedam
magno
ac
diuturno
igne
destillanda
tam
ualidis
uasis
indigere
uideantur.
Sed
de
hoc
alij
iudicent:
ego
chymistis
ea
reliquerim.
Berchile
Bulcasis
uo¬
catuas
in
furno
aquae
rosaceae
bullien¬
tem
aquam
excipiens
ex
aheno
iuxta
posito
deriuatam,
cui
uasi
cucurbita
ro¬
sas
continens
imponitur:
De
fornacibus,
&c.
Fornacum
genera
duo
destillationi
per
cineres
apta
supra
descripsi:
&
Balne¬
um
Mariae
etiam
ex
Bulcasi.
Hic
aliud
fornacis
genus
delineabo,
cuius
usus
F4