633
88 EVONYMI.
erit uarius: praecipuus tamen cum quid
per ignem ualidum destillari debet, ita
ut nihil medium sit inter ignem & cu¬
curbitam qua continetur materia de¬
stillanda: quo modo olea quędam siue
liquores caustici ex metallicis eliciun¬
tur, ut aqua fortis, &c. Erit etiam usus ad
sublimandum: & si quis lebetem in sum¬
mo super crucem ferream imponat, eam
uel cineribus uel aqua replebit, & luto
circumposito quam uoluerit destilla¬
tionem instituet. Pro aqua forti uerò
aut similib. cucurbitam lutatam statim
rectà super crucem imponet. Quin &
supra tabulam è ligno ualidam haec for¬
nax construi poterit, ut ego feci, ut in
quem uolueris locum transferatur. Ita¬
que super tabula lignea quadram for¬
nacem strues, ea capacitate quae me¬
diocri cucurbitae imponendae satisfa¬
ciat. parietes ex lateribus eriges, quos
lutò optimè praeparato conglutinabis.
Altitudo pedes duos non multum ex¬
cedet. Parietes intus pedis plus minus
spatio