201
74
Semen morbi radicitus euellatur, & non impe¬
rito coquo committat. Hinc theoricam & pra¬
cticam, & rationem & opus oportet concurrere.
Nam iudicium sine practica est sterile. Pars illo¬
rum maxima respondebit vestras operationes,
praeparationésque ignoramus quas durum labo¬
rem habent. Nos iam senes, & doctores tyro¬
nes & discipuli fieri nolumus. Responsio haec si
locum haberet, Iudaeus, Papa, Turca quoque suas
superstitiones mutare nollent, quas tamen à sacris
literis esse alienas non ignoramus. Nos verò sa¬
tis indies probamus calcinando, sublimando, sol¬
uendo, putrefaciendo, distillando, congelando &
fixando per hanc artem alchimiae laudatissimam,
purum ab impuro, corruptibile ab incorruptibili di¬
scerni, virosum ac lethale in salubre, & syncerum
mutari posse. Et (vt ait Paracelsus) circa hanc ar¬
tem debemus primo aduertere à Deo omnia creata
esse. Nam ex nihilo aliquid creauit. Illud aliquid
est semen omnium, illud semen, finem imponit rei ad
quam destinatum est: omnia tamen ita creata sunt,
vt ad nostras manus perueniant, & in nostra po¬
testate esse incipiant: ita tamen vt non perfecta
sed perficienda, non vt absoluta, sed absoluenda. Pri¬
ma in illis materia perfecta est quidem, media au¬
tem & vltima perficienda restant. Exemplum, fer¬
rum Deus creauit, terram, argillam, non qualia esse
debent, nam argilla crescit, non tamen vt ollae, & alia
vasa