201
75
vasa fictilia. Sic ferrum in rudi materia iacens
creauit rudéque nobis tradidit, ideo elaborandum
est, vt ex eo calceos equis paremus, falces, lanceas
faciamus. Sic quoque medicina sese habet: est enim
& illa adeò creata. Sed non postea vt planè abso¬
luta sit, sed sub terra adhuc occultata, non ab im¬
puriore materia purgata, & quòd restat in ea per¬
ficiendum, vulcano, id est medico committitur
purgandum. Herbas, arbores, gemmas, ferrum, &
omne id quod oculis cernitur, medicina re¬
cta non est, sed est rudis & immunda, in qua ad¬
huc pars impurior occultatur. Alkimia ergo, me¬
dicinam purgare, dissoluere, & heterogenea ab
homogeneis separare docet. Aliter putrida putri¬
dis, corruptibilia corruptibilibus miscentur, &
in vnum conspirant effectum. Ita vt ex vno morbo
plures oriantur. In summa, quilibet id non amat
cuius cognitionem non habet. Sed etiam fugit, con¬
temnit, nec discendum putat. Corpus solum mo¬
do externum curat, ménsque suum Deum co¬
lit. Quanto autem scientia ac cognitio alicuius
rei plus crescit, magis amor eius augetur. Om¬
nia enim in cognitione iusta, sita sunt omnia,
ex ea manant omnésque boni fructus ad cogni¬
tionem redeunt: cognitio quoque fidem dat. Qui
Deum cognouit fidere ei statim incipit. Nam qua¬
lis cuiusquae fides est talis etiam cognitio: & econ¬
tra qui aliter operatur circa naturam, facit