403
138 PRIMA PARS LIBRI SECVNDI
sitas illius per multam adhaerentiam. Densam autem
substantiam illud habere, manifeste uidet monoculus
per illius aspectum, & per ponderationem sui immensi
ponderis. Auro enim praeponderat, cum in natura sua
est, & est similiter fortissimae compositionis, ut narra¬
tum est. His igitur relinquitur, ipsum posse figi sine il¬
lius humiditatis consumptione, & absque in terram con¬
uersione. Propter enim bonam partium adhaerentiam,
& fortitudinem suae mixtionis, si quo modo partes illi¬
us inspissentur per ignem, ulterius non permittit se cor¬
rumpi, neque per ingressionem fumosae flammae in illud
se in fumum ulterius eleuari permittit: quoniam rarefa¬
ctionem sui non patitur, propter suam densitatem & ca¬
rentiam adustionis, quae per sulphureitatem combusti¬
bilem, quàm non habet, perficitur. Per hoc igitur in¬
uentum est inuentione ueridica duorum secretorum ge¬
nus mirabile duplex. Vnum scilicet, Causae corruptio¬
nis uniuscuiusque metallorum per ignem: quarum una
est inclusio adurentis sulphureitatis in illorum substan¬
tiae profundo, per inflammationem illa diminuentis, et
exterminantis in fumum ultima consumptione, quan¬
tumcunque in illis argentum uiuum bonae fixionis exti¬
terit. Altera uero est multiplicatio flammae exterioris
super illa penetrantis, & secum in fumum resoluentis, cu¬
iuscumque fixionis in eis ipsum sit. Tertia uero est rarifi¬
catio ipsorum per calcinationem. Tunc enim flamma¬
uel ignis in illa penetrare potest, & ipsa exterminare.
Si