403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 139
Si igitur omnes corruptionis causae conueniant, maxi¬
me corpora corrumpi necesse est. Si uero non omnes, re¬
mittitur corruptionis uelocitas uniuscuiusque corporis,
secundum remissionem illarum. Secundum genus
est bonitas, quae per ipsum consideratur in corporibus.
Quia igitur argentum uiuum propter nullas causas ex¬
terminationis, se in partes compositionis suae diuidi per¬
mittit (quia aut cum tota sua substantia ex igne recedit,
aut cum tota in illo permanens stat) notatur in eo neces¬
sario perfectionis causa. Laudetur igitur benedictus
& gloriosus Altissimus: qui creauit illud: deditque illi
substantiam, & substantiae proprietates, quas non con¬
tingit ex rebus ullam in natura possidere, ut in illa pos¬
sit inueniri haec perfectio, per artificium aliquod, quod
in illo inuenimus potentia propinqua. Ipsum enim est,
quod ignem superat, & ab igne non superatur: sed in il¬
lo amicabiliter requiescit, eo gaudens.
De natura Veneris, siue aeris. Cap. LXIIII.
Redeuntes igitur ad propositum, dicimus,
quòd si fuerit sulphur immundum, grossum,
fixum, secundum sui maiorem partem: secun¬
dum uero sui minorem non fixum, rubeum, liui¬
dum secundum totum non superans neque superatum, & ce¬
ciderit super argentum uiuum grossum, ex eo aes creari
necesse est. Horum itaque omnium probationem ad¬
ducere per data ex natura illorum contingit. Nam cum
illud