201
76
quemadmodum pictor imaginem pingens in quae
vita, & vis nulla inest. Quare Empyrici (quos
ita vocatis) exurgent vobis expectantibus aegritu¬
dines morborum, curas vobis impossibiles, & ar¬
ripient, & sanabunt. Et vos vnà cum vestris con¬
sultationibus ratiocinationibúsque ludibrio, &
risui trademini, sicut nuper B. in Germania acci¬
dit de quadam nobili celebrique muliere, quae
matricis dolore cruciabatur, quidam calculum,
& lapidem esse dicebat: sed praeteriens Empyri¬
cus calculum, & lapidem non esse contendebat.
Quamobrem pro matrice remedium parare ius¬
sit: quo facto, statim liberata est. O qualis rumor
ab illo exortus est, alios ad rumores concitans!
(dicens) maritus eius nos ita contemnit, qui
Empyricum hominem potius quàm nos consulit?
Alij illo sapientiores parui eum fecerunt, qui il¬
lùm Empyricum, hominis imperitissimi opera sin¬
gulis horis vti sciebant: Vide (mi Aquilla) quan¬
ta inuidia ducti hostes, veritatem opprimere co¬
nantur: tandem velint nolint fateri cogentur
quod negari non potest. Mihi obijcere posses, Qui
totum dicit, nihil excludit. Quoniam plurimi
sunt egregij laureati, viri magistri & medicinae
professores, qui hanc artem minimè abnegant.
In quorum numero sunt amplißimi domini do¬
ctores viri praestantissimi, Petrus Seuerinus Danus,
qui mira de spagyrica hac arte scripsit. Egregius
piusque