403
140 PRIMA PARS LIB. SECVNDI
illud ad inflammationem deponitur, flammam ex eo
sulphuream discernere poteris, quae sulphuris non fixi
est signum. Et deperditio quantitatis eius per exhalati¬
onem, per frequentem eius combustionem, sulphur il¬
lud fixum habere significat. Nam ex ea, fit illius fusio¬
nis retardatio, & induratio substantiae ipsius, quae signa¬
sunt, multitudinis fixi sulphuris ipsius. Quod illud autem
sit rubeum immundum, adiunctum argento uiuo immundo, si¬
gnificatur per sensum: unde alia probatione non indiget.
Experimento itaque elicias secretum. Vides enim omnem
rem caloris actione in terram mutatam, cum facilitate sol¬
ui, & ad aquae naturam redigi. Hoc autem contingit propter
partium subtiliationem ab igne. Res igitur magis subtilis
in natura propria ad hanc terream naturam reducta, ma¬
gis subtiliatur. Igitur magis soluitur: ita & quae maxi¬
me, maxime. Ex his igitur patet causa corruptionis, &
infectionis horum duorum corporum, Martis scilicet & Ve¬
neris: quia est per sulphur multae quantitatis fixum, &
non fixum paucae in Venere minimae uero in Marte,
Cum igitur sulphur fixum in fixionem deuenit per calorem
ignis, eius partes subtiliantur: sed pars illa quę est in ap¬
titudine solutionis suae substantiae soluitur: cuius signum
est expositio horum duorum corporum ad uaporem aceti.
Nam per illud floret in superficie illorum sulphuris eorum
aluminositas, per calorem in illo creata subtiliatiuum. Et si
posueris haec duo corpora in liquorem ponticum, soluentur
de facili per ebullitionem multę illorum partes. Et si respexe¬
ris