403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 149
nus facilius quàm Venus, Venus quàm Mars, Luna
subtilius quàm lupiter, Sol uero quàm Luna subtilius.
Patet igitur, quòd causa indurationis est argentum
uiuum fixum, aut sulphur fixum. Causa uero mollitiei
est opposita. Causa uero fusionis est duplex, sulphur
non fixum, & argentum uiuum cuiuscunque generis.
Sed sulphur non fixum necessario est causa fusionis si¬
ne ignitione. Et manifeste uides huius rei experienti¬
am, per proiectionem arsenici super corpora difficilis
fusionis: facit enim ea facilis fusionis, & sine ignitione.
Causa uero fusionis facilis est & similiter argentum ui¬
uum. Causa uero fusionis cum ignitione est argentum ui¬
uum fixum. Causa igitur impedimenti fusionis cuiuscumque
est sulphur fixum. Per hoc itaque maximum poteris eli¬
cere secretum. Quod cum plurimae argenti uiui quan¬
titatis corpora maximae perfectionis sint inuenta, plu¬
ris utique quantitatis argenti uiui corpora à perfectione
diminuta perfecto magis approximare necesse est.
Itaque & multae sulphureitatis corpora plurimae corru¬
ptionis esse contingit. Quam ob rem igitur ex iam
dictis patet, louem maximae perfecto approximare,
cum perfectionis plus participet, Saturnum uero mi¬
nus, minus uero ad huc Venerem, minimè uero Mar¬
tem, eo ex quo perfectio dependet. Aliter autem ex
medicina complente, & defectum supplente, & perfe¬
ctius attenuante ad profundum, corporum spissitu¬
dinem