403
150 PRIMA PARS LIBRI SECVNDI
dinem, & sub splendentis fulgoris substantia eorundem
palliante fuscedinem, se habere contingit. Ex hac enim
maximae perfectibilis Venus existit, minus uero Mars
adhuc minus Iupiter, minime uero Saturnus. Ex his igi¬
tur repertum est laboris inuestigatione ueridica, ex cor¬
porum diuersitate, diuersas inueniri cum praeparatione
medicinas. Alia enim eget medicina, durum ignibile,
alia uero molle & non ignibile corpus. Hoc quidem mol¬
lificante, & ad profundum attenuante, & in sua aequan¬
te substantia. Illud uero indurante & inspissante occul¬
tum eius. Ex his igitur nos expedit ad medicinas transi¬
re, cùm manifestis experientijs, ponentibus nobis cau¬
sas inuentionis diueriarum medicinarum, & quod diminu¬
tum relinquant, & quod ad complementum deducant.
SECVNDA PARS HVIVS
SECVNDI LIBRI, DE MEDICINIS
in genere, & de necessitate perfectionis medici¬
nae, omnia imperfecta perficiente, atque ex qua¬
re melius & propinquius eliciatur.
Vniuscuiusque corporis imperfecti, similiter & argenti
uiui necessario fore duplicem medicinam, unam
scilicet ad album, alteram uero ad rubeum, à qui¬
bus tamen omnibus excusamur per unicam
perfectissimam. Cap. LXVII.
Probamus igitur, spiritus corporibus ma¬
is assimilari, per hoc, quod magis corpori¬
bus