403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 151
bus uniuntur & amicabilius, quam alia in natura. Per hoc
ergo adductum est nobis inuentione prima, hoc esse cor¬
porum alterationis medicinam ueram. Ideoque omni quo
potuimus ingeniorum genere nos ipsos exercuimus
ut per illos, imperfectorum unumquodque corporum,
mutatione firma in perfectum lunare & solare transfor¬
maremus corpus. Quamobrem ex eisdem medicinam
diuersam ex diuersa alterandorum intentione creari ne¬
cesse accidit. Cum sint igitur duplicis generis metalla
alterationis, argentum uiuum scilicet perfectione coa¬
gulabile, & à perfectione diminuta corpora. & haec ite¬
rum multiplicia, alia quidem dura ignibilia, alia uero
mollia non ignibilia. Dura quidem ignibilia, ut Mars
& Venus. Mollia uero, ut lupiter & Saturnus. Necesse
est & materiam similiter perfectiuam multiplicem esse.
Alia etenim eget argentum uiuum materia perficiente.
alia uero corpora transformanda. Quinetiam alia egent
dura ignibilia, ut Venus & Mars, alia uero mollia non
ignibilia, ut Saturnus & lupiter. Et haec utraque utriusque
generis cum ad se inuicem differant in natura, similiter
diuersam ea egere medicinam necessario accidit. Vnius
aetenim generis sunt Mars & Venus, sed in speciali qua¬
dam proprietate differunt. Etenim hic non fusibilis: il¬
la uero fusibilis. Ideoque alia quidem Mars, alia uero Ve¬
nus medicina perficitur: & hic quidem ex toto immun
dus est, illa uero non. Et hic quidem quadam albedine
fusca, illa uero rubedine & uiriditate participat: quae in
me¬