201
98 PRACTICA.
nullos excludere potuissent, nihil tamen
eos iuuit licet temperamentum quo vte¬
bantur necessarium esset, & in hoc latet
gnis nostri arcanum, postquam innotuit
vnde fiat. Si enim ita ignem acceleres vt
solutio materiae debitum tempus anteuer¬
tat, peribit opus. Nimius enim ignis priuat
opus suis motibus & operationibus. Con¬
trà verò si illum aliquantum remoreris pro¬
pter ignis debilitatem, opus quidem per¬
fectius inde euadet, nihilominus si nimium
fractus fuerit, operis perfectionem impe¬
diet. Quemadmodum enim ignis nimius
destruit & comburit compositum, ita etiam
frigus spiritus sopit & extinguit. At verò
ignis temperatus & blandus nutrit & con¬
seruat compositum suum. TEMPVS DIS¬
SOLVTIONIS est quadraginta dierum mini¬
mum: quinquaginta verò ad summum. Si
nim solutio ante quadragesimum diem fiat,
opus ad perfectionem nequaquam perue¬
niet. Si verò praetereant 50. dies antequam
fiat, indicium est ignem nimis esse lenem
qui materiam putrefacere non possit, & con¬
sequenter fermentum cum mercurio de¬
bitè scilicet per minimas & inseparabiles
partes incorporare nequeat. Vires igitur
gnis ita dispones, vt solutio decenti tempo¬
re