201
PHILIP. ROVILLASCI. 99
re fiat. Quod accidet si GRADVS IGNIS
ET MATERIAE REGIMEN ita adhibue¬
ris, vt sequitur. Materia, vti dictum est, in
furno collocata suppone lampadencum vno
lichno tantùm tenui, claude ostiolum, ne
quid aeris ingrediatur, nisi per quatuor fo¬
ramina tecti aut fornicis qua furnus tegitur
& continuato gradum hunc ignis quadra¬
ginta diebus donec solutio facta sit, quod ex
nigredine tibi notum fiet quam philosophi
caput corui vocant, vt per vitream fenestel¬
lam videre poteris. Si verò videris materiam
rubore infectam, ac in eius superficie hu¬
morem rufum, oleosum supernatantem, in¬
dicium est te in vanum laborare: oportet
nim materiam nigram esse quod post qua¬
dragesimum diem videbis si bene egeris &
per alios 40. dies durabit illa nigredo quo
tempore priorem ignis gradum non in¬
tendes, sed perges eodem gradu, donec ma¬
teria albescat. Manente primo gradu ignis
materia putrescit & dissoluitur, quod phi¬
losophi in 2. capita diuidunt cùm aiunt, po¬
nite materiam vestram in putrefactione,
deinde eam dissoluite, idque faciunt vt ar¬
tem obscuriorem reddant & scientiam oc¬
cultent, ambo enim vno eodémque tempo¬
re fiunt vnico igne & vase, quoniam mate¬
H ij