403
154 SECVNDA PARS LIBRI SECVNDI
Mars & Venus: hic quidem non fusibilis, illa uero cum
ignitione: necessario nos natura informando edocuit,
ex illorum diuersitate essentiarum, in radice naturae di¬
uersas praeparationes secundum exigentiam illis admi¬
nistrare. Sunt itaque unius generis transformanda im¬
perfectionis corpora duo necessario: plumbum scilicet,
quod [GR] μέλαν [/GR] id est nigrum dicitur, & per artem Saturnus:
& plumbum stridens, quod [GR] λευκὸν [/GR] id est album dicitur.
Et in hac sententia Iupiter, quae à se inuicem sunt diuer¬
sa in sui occulti profundo ex radice suae naturae innata,
& in manifesto similiter: quia Saturnus, fuscus, liuidus,
ponderosus, & niger, fine stridore totaliter mutus. Iupi¬
ter autem albus, liuens parum, multum uero stridens,
& modico sono tinnitum adducens: quorum differen¬
tiam in profundò illorum tibi cum manifestis experi¬
entijs monstrabimus ex illarum causis necessarijs. Ex qui¬
bus secundum magis & minus, praeparationis ordinem
colligere bonae mentis artificem contingit. Primo igi¬
tur secundum ordinem corporum praeparationem nar¬
remus: postea uero & ipsius argenti uiui coagulabilis.
Sed & primo unius generis, molliciei scilicet, post hoc
uero & alterius. Primi quidem generis corporum po¬
natur Saturni praeparatio & louis: postea uero & alio¬
rum, secundum suum ordinem determinatum. Quia
in praeparatione corporum nihil superfluum ex pro¬
fundo ipsius remouendum: sed ex manifesto potius.
Imper