403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 155
Imperfectorum metallorum defectum, medicina
suppleri, superfluum uero praeparatione
tolli oportere.
Cap. LXIX.
Saturni uero praeparatio multiplex adhibe¬
tur essentiae, & louis similiter, secundum ipso¬
rum multiplicis perfectioni approximatio¬
nis, aut elongationis ab ea gradum. Cum sit
igitur aliud ex corrumpentibus quidem illorum pro¬
fundo adueniens ex ipsorum naturae radice innata, sul¬
phureitatis scilicet terreitas, atque impuritas terrae argen¬
ti uiui, illorum creationis principijs essentiali natura com¬
mixta. Aliud uero superueniens post primam illorum
mixtionem, corruptionem adducens, & sunt primi ge¬
neris sulphureitas comburens, & illius impuritas, & ar¬
genti uiui substantia foeda: quae omnia sunt Saturni &
louis perfectionis substantiam corrumpentia. Sed ho¬
rum quidem alterum impossibile est remoueri per ali¬
cuius industriae medicinam, primi ordinis. Alterum ue¬
ro paruo adminiculo remoueri contingit. Hoc quidem
remouendum esse impossibile aduenit, propter hoc, quod
in principijs naturae propriae huius generis corporum
in ueram essentiam commixta fuerunt, & uera essentia fa¬
cta sunt. Ideoque cum non sit possibile ueram rei cuiusque
in natura remouere essentiam, re permanente, non fuit
possibile ab eis haec corrumpentia delere. Quamobrem
igitur putauerunt quidam Philosophorum, per hoc ad
artem non posse perueniri. Sed nos quidem & nostro
tempo¬