201
100 PRACTICA
ria putrescens in primam materiam redu¬
citur. Postea materiae omnino dissolutae se¬
se mutuò amplectuntur, & per minimas
suas particulas miscentur. Tum calida &
sicca pars quae masculea est, confestim hau¬
rit humorem foemineae homogeneae patien¬
tis, gignúntque infantem se ipsis nobilio¬
rem. Dum materia siccatur, quadraginta
dies labuntur antequam omnem suam ni¬
gredinem amittat, & tunc clamant philo¬
sophi: cùmvideris nigredinem ablue saepius
materiam aqua tepida aut aceto donec aqua
aut acetum alba exeant ab ipsa, sitque materia
alba. Vocantque hanc operationem aut re¬
gimen tribus nominibus, scilicet putrefa¬
ctionem, solutionem, & mundificationem,
vt ignaros ab optato fine repellant, cùm
suam materiam ab igne remouent & re¬
frigerant. Est enim hoc tanquam vium ex
maximis arcanis artis notandum, cùm ma¬
teriam furno semel incluseris ignemque
supposueris, illam nunquam ex vase dimo¬
uendam esse, neque ignem amouendum
aut interrumpendum, alioqui anima ve¬
getabilis & materia periret, atque adeò ca¬
lor naturalis extingueretur, vt illam reui¬
uificare impossibile esset, id nos natura
(quam imitamur) docet in venis metalli¬
cis