403
162 SECVNDA PARS LIBRI SECVNDI
cum fusione cum eo liquescat. Postea uero sublimetur
in uase propriae sublimationis. Et haec praeparatio me¬
lior & perfectior inter caeteras reperitur. Est & alia prae¬
paratio ipsius Martis per arsenicum, sublimatum ab eo
multoties, quousque maneat quantitas aliqua ipsius arse¬
nici. Hoc enim si reductum fuerit, emanabit album fu¬
sibile mundum praeparatum. Est & similiter modus ter¬
tius praeparationis eiusdem per fusionem illius cum plum¬
bo & tutia. Ab his enim fluit mundum & album. Sed quo¬
niam ne minus sufficienter dixisse uideamur, cum nos
determinaturos esse promisimus de duorum corporum
ingeniosa mollificatione, atque mollium induratione, per
calcinationis modum, ideo illum non omittamus: sed
mollium quidem primo, durorum uero postea. Et est
scilicet, ut soluatur argentum uiuum praecipitatum, &
soluatur corpus calcinatum, de cuius intentione sit in¬
durari. Et hae ambae solutiones misceantur, & ex eis al¬
ternata uice calcinatum corpus misceatur, terendo, & im¬
bibendo, & calcinando, & reducendo, quousque durum
fiat & cum ignitione fusibile. Hoc idem & cum corpo¬
rum calce, & tutia & marchesita calcinatis, solutis, & imbi¬
bitis, perfici complete contingit. Et quanto quidem haec
mundiora, tanto & perfectius mutant. Mollificantur si¬
militer & dura corpora cum ingenio consimili. Et est sci¬
licet, ut cum arsenico toties coniungantur & sublimen¬
tur, & post arsenici sublimationem assentur cum propor¬
tione sui ignis, cuius modum narrauimus in libro for¬
nacum.