403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 163
nacum. Et ultimo reducantur cum expressione sui ignis, in
ratione sua dicti, quousque in fusione mollescant, secundum exi¬
gentiam duritiei corporis. Et hae quidem alterationes omnes sunt
primi ordinis, sine quibus non perficitur magisterium.
De mundificatione Argenti uiui. Cap. LXXIII.
Igitur ex praemissis necesse est argenti uiui
mundificationem complete narrare. Dicimus igi¬
tur quod Argentum uiuum mundatur dupliciter.
Aut per sublimationem, cuius attulimus modum.
Aut per lauacrum, cuius modus hic est. Fundatur argentum uiuum
in patella uitrea uel lapidea, & super ipsum aceti quantitas
superfundatur, quae sufficiat ad illud cooperiendum. Dehinc
uero super lentum ignem ponatur, & calefieri permittatur, in
tantum, ut digitis tractari patiatur. Deinde uero digitis agi¬
tetur, quosque in partes minutissimas diuidatur, in pulueris
similitudinem: & tam diu agitetur, qusque aceti totum quod in illo
infusum est consumetur omnino. Deinde uero quod in eo ter¬
reitatis inuentum sit, lauetur cum aceto, & abijciatur.
Toties igitur super illud opus reiteretur, qousque terrei¬
tas illius in coelestinum mutetur colorem perfectissimum
quod perfectae lauationis est signum. Ab his igitur ad
medicinas est transeundum.
Quinque differentes proprietates perfectionis necessario
afferre medicinam perfectissimam, scilicet mundiciem, co¬
lorem, fusionem, perpetuitatem, & pondus, unde coniectu¬
ra sumenda sit, ex quibus rebus eliciatur. Cap. LXXIIII.
Affera¬