201
PHILIP. ROVILLASCI. 115
arcana vobis reserabo ab antiquis silentio
pręterita vt ignaros ab hoc opere auerterent
existimantes cùm lapidem habent coctum,
ceratum, fusilem, nihil aliud superesse ni¬
si vt super corpora liquata proiiciatur abs¬
que vlla alia industria. Atqui non ita est, sed
Axioma est philosophicum, sumendam es¬
se medicinam, & proiiciendam super aequa¬
le pondus corporis ex quo facta est X. scili¬
cet aut R. eáque includenda esse vitro ro¬
bustissimo luto munito, vbi triduo in furno
fusionis contineatur adhibito per diem ignę le¬
ni, secundo maiore, tertio maximo, tum
ignem emori sinito, & materiam frigescere
in cineribus, deinde fac proiectionem de ea
materia cuius pondus vnum eandem vim
habet quàm idem pondus praedictae me¬
dicinae fusilis, in quo apparet species quaedam
exigua multiplicationis quantitatis. Ad haec
notandum est crusibulum sugere aliquid de
medicina, nisi hac ratione caueatur. Prae¬
ter haec omnia si proiectionem eo quo
dixi modo facere praetermiseris, in ma¬
gnum errorem incides. Quum igitur pa¬
rata erit, proiiciendum est pondus vnum
rubeae medicinae super quadraginta lunae
purae, priore enim anno imperfecta in sole
I ij