201
116 PRACTICA.
mutare non posset, at secundo anno cadet
pondus vnum super centum pondera im¬
perfectorum, debet tamen fieri proiectio super
lunam, nam eo melius erit aurum quò enim im¬
perfectùm perfectioni propinquius est,
perfectius perficitur. Itaque nota proiectio¬
nem fieri debere de medicina alba super
Iouem, super quem etiam proiectionem
facies de rubra medicina si super lunam fa¬
cere nolis, secundùm enim lunam iupiter
perfectioni propinquior est caeteris, ac per¬
fectius transmutatur, id quod experientiate
docebit, atque etiam eos errare grauiter qui
putant proiectionem rubri debere potius
super saturnum quàm super iouem fieri, illum¬
que soli viciniorem hoc esse, quòd ille
grauior sit, quódque calx eius adhibito
gne rubescat, & ex eo fiat minium. Atqui si
tam bene proprietatem & compositionem
intrinsecam perpenderent atque exterio¬
rem, discerent causam ruboris calcis eius
terream esse sulphureamque materiam
tum eius sulphuri, tum mercurio mixtam,
non autem proximitatem quam cum sole
habet eiusque grauedinem ab eius crudi¬
tate & indigestione prouenire, quod ex mer¬
curio vulgi apparet, qui propter cruditatem
grauis est, iupiter autem suo mercurio albo
puro