403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 165
Per hoc igitur patet, ex quibus medicina nostra eliciatur.
Nam per ea elicitur, quam maxime corporibus adiunguntur, &
amicabiliter eisdem in profundo ad haerent alterantia. Ideoque
cum in rebus caeteris exquirentes, non inuenimus inuentione
nostra rem aliam magis quam argentum uiuum corporum natu¬
ris amicari, per hoc opus nostrum in illo impendentes, reperi¬
mus ipsum esse ueram alterabilium medicinam in complemen¬
to, cum alteratione uera, & non modice peculiosa.
De praeparationibus medicinae adhibendis, ut differen¬
tias proprietatum debitas acquirat. Cap. LXXV.
Restat igitur nos substantiam ipsius & proprieta¬
tis substantiae differentias determinate adscri¬
bere. Et cum non inuenerimus ipsum sine alte¬
rationis naturae illius administratione muta¬
re, inuenimus & similiter ipsum praeparari debere necessa¬
rio, cum non permisceatur in profundo, absque illius pręparationis
modo. Et est scilicet, ut talis fiat illius substantia, quod permi¬
sceatur in profundo, usque ad profundum corporis alterabilis, sine
separatione in aeternum. Hoc autem non fit, nisi subtilietur ualde
cum praeparatione certa & determinata in capitulo sublimati¬
onis. Et non permanet eius impressio iimiliter, nisi figatur:
nec illustrat, nisi fulgidissima ex illo eliciatur substantia, cum
sui modi ingenio, & modo suae operationis per ignem congru¬
um. Ea non ponstat fusionem perfectam, nisi in illius fixione ad¬
hibeatur cautela, cum hac dura remollire, & mollia indura¬
re. Est tamen talis, ut cum sufficientia seruetur suae humiditatis
pro¬