403
164 SECVNDA PARS LIBRI SECVNDI
Afferamus igitur in primis sermonem uniuersa¬
lem de medicinis, cum causis suis, & experien¬
tijs manifestis. Innuimus igitur, quod nisi quidem
omne superfluum, siue per medicinam, siue per
praeparationis modum auferatur ab imperfectis, scilicet
ut ab illis tollatur omnis superflua sulphureitas, omnisque
terreitas immunda, non perficientur, ita scilicet, quod de commi¬
xto non separantur in fusione, post proiectionem medicinę
alterantis illa. Cum hoc quidem inueneris, iam ex perfectio¬
nis differentijs, unam habes. Similiter utique nisi & medi¬
cina illustret, & alteret in colorem album aut citrinum, secun¬
dum intentionem quam quęris, quae fulgoris splendorem, &
amoenitatis luciditatem adducat, non perficiuntur à perfe¬
ctione corpora diminuta in complemento totaliter. Ampli¬
us autem, nisi fusionem Lunarem aut Solarem determinate
adducat, non est in complemento alterabile, quia in iudicijs
non quiescit, sed de commixto separatur omnino, & rece¬
dit. Hoc autem à nobis latius determinatum in sequentibus
demonstratur in capitulo de cineritio. Amplius autem, & ni¬
si perpetuetur medicina cum impressionis alteratione firma
non ualet ipsius mutatio, quia non permanet, sed euanescit
impressio. Amplius autem, & nisi pondera perfectionis addu¬
cat, non mutat sub complemento naturae firmo & uero; cui
non sit fraus per credulitatis errorem. Est enim pondus naturae
unum ex perfectionis signis. Patet igitur, quod cum perfectio¬
nis differentię quinque sint, necesse est & medicinam nostri
magisterij has scilicet adducere in proiectione differentias.
Per