201
118 PRACTICA
super quinquaginta, tertio super centum, &
sic in immensum. Id quod praestabis si medi¬
cinam cerę instar fusilem in aqua philosophica
soluas, ac per quindecim dies putrefieri si¬
nas, aut tandiu donec soluta sit in aquam
claram, postea per balneum phlegma ex¬
trahes, tandémque igne gradato lampadis
congeles, post super fumo bullientis aquae
dissoluas, & iterum congeles, idque ter re¬
petas scilicet solutionem super fumo aquae
feruentis & congelationem, deinde accipe
de corpore tantum quantum pondus, quod
ita praeparasti figere potest, & in crusibulo
carbonibus superpone, cumque strepere
incipiet, superiniice materiam illam & ba¬
cillo colurno agita, & statim mercurium
in puluerem redactum videbis, quem per
horam integram ita sines, tum per horam
aliam augebis ac per aliam adhuc vehemen¬
tius, quarta vero teges ipsum magnis car¬
bonibus accensis quinta demum ad hibebis
ignem vehementissimum, vt omnia liquen¬
tur, & in igne sepelies, ac ita ignem sponte
emori sines, materiamque frigescere in cine¬
ribus, post addita chrysocolla liquabis habe¬
bísque solem & lunam meliora quum ex ipsis
fodinis quibus vteris ad pauperes iuuandos,
vidua¬