201
PHIL. ROVILLASCI. 117
puro & nitido, & propemodum fixo osten¬
dit ipsum saturno propius ad solem acce¬
dere, cùm saturnus illis qualitatibus ab eo
remotus sit. Verum quidem est sulphur
accidentarium Ioui valde foetidum esse,
sed facilè à bono & à mercurio eius sepa¬
rari potest, nec enim benè simul mixta sunt
quod ex stridore deprehendes, qui inde
ritur. Quòd si non credas Iouem per proie¬
ctionem in pulchrius aurum & argentum
mutari quàm vllum ex reliquis imperfectis,
perfice opus hactenus descriptum, & disces
ea quae dixi vera esse. Explicato proiectio¬
nis super corpora metallica secreto, super¬
est vt PROTECTIONEM LAPIDIS SV¬
PER mercurium communem, tum ex me¬
tallis extractum doceamus. Antequam au¬
tem ad praxim accedamus; sciendum est
à primo anno pondus vnum nostri lapidis
potestatem habere figendi in solem & lu¬
nam viginti pondera mercuriorum imper¬
fectorum corporum, anno secundo 100. ter¬
tio 500. & ita annuatim in immensum, sed
in mercurium vulgi nullas vires habet nisi
anno secundo propter nimiam frigidita¬
tem: ad haec pondus vnum illius decem tan¬
tum pondera mercurij in solem & lunam
figere potest, secundo anno 1. pondus cadit
I iij