403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 167
tatem perquirere necessario contingit. Quia quanto ma¬
ioris ponderis sunt corpora transmutata, tanto & maio¬
ris sunt perfectionis inuenta, inuestigatione per artem.
Completur igitur sermo utilis de medicinis, si omnium
medicinarum differentias narremus. Innuimus quidem
quod medicinarum triplicem differentiam esse necessario
accidit. Alia est primi ordinis, alia uero secundi, alia ue¬
ro tertij. Dico autem primi ordinis medicinam, omnem
praeparationem mineralium, quae super diminuta à per¬
fectione corpora proiecta, alterationem imprimit: quae
non adducit complementum sufficiens, quin contingat
alteratum mutari & corrumpi, cum euaporatione im¬
pressionis medicinae illius totali. Sicut est omnis subli¬
matio dealbatiua Veneris, aut Martis, quae fixionem
non suscepit. Et huiusmodi est omne additamentum co¬
loris Solis, & Lunae, aut Veneri commixtorum, super
furnum cementi positum, ut ziniar, & similium. Hoc enim
mutat immutatione non stante, sed potius diminuente
se per exhalationem Secundi uero ordinis medicinam
dicimus omnem praeparationem, quae quando super dimi¬
nuta à perfectione corpora proiecta est, alterat in diffe¬
rentiam aliquam complementi, relictis differentijs ali¬
quibus corruptionis omnino, uelut est calcinatio cor¬
porum, qua omne fugitiuum deletur. Et est huius gene¬
ris medicina perpetue Lunam citrinans, aut perpetue Ve¬
nerem dealbans, relictis alijs in eis corruptionis differen¬
tijs. Tertij uero ordinis medicinam appello, omnem
praepa