403
168 SECVNDA PARS LIB. SECVNDI
praeparationem, quae quando corporibus aduenit, omnem
corruptionem cum proiectione sua tollit, & cum omnis com¬
plementi differentia perficit. Haec autem est unica sola. Et
ideo per illam excusamur à laboribus inuentionis decem
medicinarum secundi ordinis. Primi igitur ordinis opus
minus appellatur: Secundi uero medium: tertij tandem majus.
Et haec est omnium medicinarum differentia sufficiens.
De medicinis primi ordinis Venerem
dealbantibus. Cap. LXXVII.
Ex ordinis igitur determinati promissione
secuta (cum quidem alia sit medicina corporum,
alia uero Argenti uiui, Et corporum quidem
alia primi ordinis, alia uero secundi, alia ue¬
ro tertij, & Argenti uiui consimiliter) Narremus omnium
medicinarum differentias, primo primi ordinis, deinde
uero secundi, postremò tandem tertij: & corporum quidem
primo, postea uero Argenti uiui medicinae, cum sermo¬
ne completo & ordine congruo, narrationem tradamus.
Dicimus igitur, quòd primi ordinis medicina corpo¬
rum, alia est durorum corporum, alia mollium. Durorum
quidem corporum alia Veneris, alia Martis, alia uero
Lunae. Veneris quidem & Martis, est pura illorum sub¬
stantiae dealbatio, Lunae uero rubificatio, cùm citrini¬
tate fulgoris amoeni. Quia Veneri & Marti rubificatio
non adducitur primi ordinis medicina cum fulgoris
apparatione, quia ex toto immunda sunt, non apta ru¬
bedinis